

Liber Regum Tertius*
Caput 7: Versus 48
Fecitque Salomon omnia vasa in domo,etc.[ID., ibid.]Superius dixit Hiram fecisse Salomoni omnia vasa, nunc Scriptura subjungit eadem fecisse Salomonem. Salomon enim fecit dictando, Hiram operando.Altare aureum.[ID., ibid.]Corda perfectorum internae charitatis et castitatis luce coruscant, etc., usque ad sed solummodo lacrymarum et orationis ei vota pro desiderio regni coelestis offerunt.[ID., ibid. cap. 22.]Altare thymiamatis Moses fecit, etc., usque ad unde qui in vinea magni patrisfamilias laborant, denario numerantur.Mensam.[ID., ibid.]Scriptura spirituali intelligentia clara, etc., usque ad quae quondam juxta litteram intelligenda putabatur.[ID., ibid.]Sicut mensae in typo Scripturae ponuntur, etc., usque ad ita electi in Scriptura continentur erecto ad superna sensu bona coelestia a Domino quaerunt et percipiunt.